라틴어 문장 검색

ramosa cornva ut "cornibus arboreis". micon vel eius filius, vel patronus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 301)
nam hoc dicit, agrum fertilem, id est pinguem et herbosum, bis debere arari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4330)
arborei fetus alibi id est poma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 551)
et arboreum [cum] ali- qui duobus modis . . . accipiunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 552)
nam lanam arboream non possumus accipere, quae ubique procreatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1212)
fertilis, quia regio eius herbosa est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1974)
At sine te, quamvis operosi vitibus agri Me teneant, quamvis amnibus arva natent, Et vocet in rivos currentem rusticus undam, Frigidaque arboreas mulceat aura comas, Non ego Paelignos videor celebrare salubres, Non ego natalem, rura paterna, locum - Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1621)
Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis, sicut erat lusu fessa, quievit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권240)
"non pudet herbosum"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권247)
frondibus arboreis et amara pascitur herba, proque toro terrae non semper gramen habenti incubat infelix limosaque flumina potat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 62:7)
Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei nobiliumque greges custos servabat equarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:6)
Arborei fetus adspergine caedis in atram vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix purpureo tingit pendentia mora colore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:12)
Arboreae frondes auro radiante nitentes ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 64:4)
Persequitur Telamon studioque incautus eundi pronus ab arborea cecidit radice retentus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 38:3)
Tum denique de tribus unum fetibus arboreis proles Neptunia misit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION